SIMUS Magnesius

SIMUS Magnesius
SIMUS Magnesius
primus versibus κιναιδολογεῖν coepit, et σιμῳδίαν introduxit, quem sequuti Simodi sunt cognominati, inter Hilarodos in celebri fama. Ionicis et Sotadicis Scriptoribus minus foedi, prodibant in veste candida, virill, aurô coronati, calceisque primum, inde cripidis utebantur, de quibus vide Scaliger. Poetices l. 1. c. 52. et Salmas. ad Solin. p. 108. Alias Simus, nomen personae Comicae, uti videre est, apud Casaubon. ad Galbam Suetonii c. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”